
Indagatores hodierni intellexerunt culturam Mycenaeam tumultus circa annum 1200 a.C.n. ortos etiam
150 fere annos supervixisse. Ex initio 12. saeculi a.C.n. multa oppida et palatia Mycenaeae culturae
deleta sunt, posthac etiam mercatura valde deminuta est, quae adhuc a principibus suscipebatur.
Etsi hae mutationes civitates Mycenaeas valde perturbaverunt urbes eorum iacturas nihilominus sustinuisse
videtur, quod ex multis oppidis paulo post renovatis cognoscimus. Urbis Tiryns superior pars partim restructa
est intraque parietes veteris palatii novum aedificium exstructum est, quod picturis opulenter ornatum est
ubique iterum ordines nobiles vixisse videntur.
Alii loci rursum inhabitati esse cessaverunt aut numerus incolarum ibi viventium minutus est. Quod nobilitas
cum maxime in regnis administrandis litteris niteretur una cum ministris administrativis extincta est etiam
scientiam hoc tempore perditam esse opinatur. Exstant autem vasa navibus pictis adornata, quare commerciam
maritimam iam cuiusdam momenti fuisse putatur. Tractu 11. saeculi non solum ars figlinaria mutabatur,
sed etiam mores sepulturae profunde commutata est.