Bellum Troianum fuit bellum quod Achaei (aut Graeci) adversus Troianos gesserunt.
Hoc bellum, inter gravissimos mythologiae Graecae eventus, narratur in multis litterarum
Graecarum operibus, praecipue in Homeri Iliade et Odyssea. Dicitur huius belli causa fuisse
Helena, Menelai regis Lacedaemoniorum uxor, quae a Paride, Priami regis Troianorum filio,
rapta et ad urbem Troiam (vel Ilium) invecta est. Menelai causam susceperunt nobilissimi
Achaeorum duces: Achilles, Ulysses, Nestor, Aiax, Diomedes, Idomeneus. His omnibus imperavit
Menelai frater Agamemnon, rex Mycenarum. Exercitus Graecorum Aulidem convenit, sed Deorum iussu,
a ventis adversis classis in portu retenta est. Agamemnon filiam suam Iphigeniam in ara Dianae
consecratae immolando deos placavit. Asiae litus advexerunt Graeci, et castra posuerunt ante
Troiae moenia. Urbs Ilium, obsessa per decem annos, defensa fuit Hectoris fortitudine et concursu
totius Asiae. Achillis ira, cui Agamemnon Briseida captivam eripuerat, Graecos in summum discrimen
adduxit. Nam ipse, Agamemnonis iniuria non lata, abdidit se in tabernaculo, ita Troianis profligare
Graecos permittens. Arma tamen sua Patroclo amico concessit, quibus indutus ille ab Hectore caeditur.
Tum Achilles, ulciscendi amici causa, Hectorem provocat caeditque; et cadaver Hectoris, currui iunctum,
circum urbis moenia ter raptatur. Corpus tamen hostis defuncti Priamo patri eo redditur ut sepeliatur.
Deinceps Achilles, Paridis sagitta dolose percussus, interit. At Graeci equum ligneum fabricantur,
cuius in alvum fortissimos ducum suorum includunt. Equum linquunt in litore, et reditum in patriam
simulant. Troiani hanc machinam, quam Graeci dixerant dedicatam esse Minervae, intra urbis moenia
transportant, diruta murorum parte.
Equus Troianus est fabula e bello Troiano de dolo quo Graecis bellum finitu Troiam intravere contigit.
Fabula nobis tradit Graecos post obsessionem duram decem annorum equum ligneum construxisse spatium
intrinsecem compluribus viris dantem. Opere confecto, exercitus Graecus castra movit tamquam in animo
habuisset domum reverti, seque in propinquo abdidit et solum equum ligneum manus Graecus Ulixe ducente
includentem in litore reliquit.
Aeneas Troianus in mythologia Romana est Veneris et Anchisae filius. Troia capta Aeneas fugae se mandavit, ut Iovis
et Apollinis iussu in sedes novas duceret illos, qui ex populo Troiano superessent. Profugus vi tempestatis
Karthagine delatus est. Aeneas late mare peregrinatus Latium advenit, filiam Latini regis,
in matrimonium duxit. E Troianis et Latinis coniunctis gens Romana oriri creditur.
Hector est filius Priami regis Troiani. Bello Troiano Hector heros Troianus fortissimus
nobilissimusque est. Facta Hectoris Homerus in Iliade canit. Hector cum Aiace unum diem pugnat, Graecos ad
naves reppulit, Patroclum occidit, sed in libro vicesimo secundo ab Achille interfectus est. Hector pugnavit ad aggeres Graecos. Cadaver Hectoris Priamo redditum
est et illo sepulto Ilias finitur.
Achilles fuit filius Thetidis et Pelei. Ab Ulixe habitu mercatoris detectus, ad bellum Troianum ductus est.
Fuit optimus et maximus totius Graecorum exercitus miles. Occidit Hectorem eiusque
cadaver circum moenia urbis ter traxit, bigis alligatum. Invitatus per fraudem specie nuptiarum in templum Apollinis a sagitta Paride in calcaneo
transfixus, ubi tantummodo vulnerabilis erat, interfectus est.
Ulixes fuit heros mythologicus Graecus, rex Ithacae. Traditur Ulixes Laerte natus et Anticleia fuisse
Iam in aetate
antiqua ille acuto versutoque animo notus est, qua de causa permulti homines dixerunt Minervam deam illi favere;
sed a Romanis, quippe cum se a Phrygiis oriundos esse crediderint, Ulixes ex iis facinoribus, quae bellum inter
Troianum fecit, dirus atque pellacis appellatus est.